Latin translation & commentary

Please place your bids. There are two parts to this essay: 1: Translate the following: Omnibus sancte matris ecclesie filiis Herebertus de Bolebek salutem. Sciatis quod Alexander de Kenebelle consilio et assensu meo dedit et concessit deo et ecclesie Sancte Marie de Messendene et canonicis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam duos hammos prati in Hertwella et vj acras terre. Reddendo inde annuatim ipsi et heredibus suis duos denarios ad Pentecosten. Et prefatus Alexander et heredes sui acquietabunt predicta tenementa de omnibus forinsecis seruiciis consuetudinibus et exaccionibus. Ut autem hec donacio et confirmacio rata sit et stabilis in perpetuum ego eam presenti carta mea confirmaui. Testibus Waltero de Hertwelle, Simone de Sancto Claro, Roberto de Bracy, Willelmo de Clouille. Et aliis. [Cartulary of Missenden, no. 545] 2) Write a commentary of up to 1000 words on the following charter: Carta Lucie de Brintona de tota terra quam Godwinus filius Leurich Carta Hugonis de Gurnay et Mileseint sponse sue de tota tenura Dominis suis omnibus Hugonis de Gurnay et amicis et hominibus francis et anglis salutem. Sciatis quod ego et Mileseint sponsa mea et Hugo filius meus concedimus canonicis de Messend` et carta nostra confirmauimus et garantizamus totam tenuram suam de Browton` quam de Roberto Mansello tenebant cum omnibus appendiciis suis in bosco et plano et cunctis aliis rebus ad feudum illud pertinentibus ad tenendum de nobis et heredibus nostris et nominatim de uxore mea Mileseint cui in dote uillam illam dedimus ad tenendum insuper libere et quiete et hereditarie in perpetuam elemosinam per idem seruicium quod inde Roberto Mansel faciebant. Scilicet reddendo annuatim pro omnibus seruiciis vi marcas ad Pascha quas canonici vi marcas solebant reddere Roberto ad duos terminos scilicet Pasche Sancti Michaelis sed amodo reddentur simul ad Pascha et statuent unum canonicorum in ecclesia sua omnibus diebus pro salute nostra et antecessorum et successorum nostrorum. Et si ad eos de aliquo grauidi negotio nostro breue nostrum miserimus abbas aut aliquis de canonicis ibit pro nobis ad regem sine ad episcopum infra Angliam quin etiam ut omnis calumnia et querele heredum predicti Roberti tollantur. Sciant omnes amici nostri presentes et futuri nos pari assensu et concessione dedisse Stephano heredi predicti Roberti escambias in socha de Cheneborlay nominatim in Carlinton` iiii marcatas terre illo in manu mea supradictam Brottone liberam dimittente et de escambiis mihi et Hugonis filio meo hominem suum faciente. Vt autem de hiis qui in presenti carta continentur nulla sit in posteris dubietas sigillum meum et sigillum sponse mee Milesent hic apponuntur. Testibus Nicholas Estoteuilla, Iohanne de Hosdeng, Willelmo de Sancto Luciano, Willelmo de Bossoncort, Hugone Heusart, Willelmo de Marteneio, Garnero Hosdent, Hugone de Braimoster, Reynardo de Mereuill, Radulfo de Ogia, Galtero thesaurio de Auesnes, Rogero capellano qui hanc cartam scripsit. Hec facta sunt apud Gornaium anno dominice incarnacionis MC sexagesimo vii pridie Nonarum Aprilis. [Missenden Cartulary, no. 556; some spellings amended]